- STUPPA
- STUPPAex Graeco ὁ ςτύππης, quod proximum cortici, appellatur, deteri oris lini, lucernarum fere luminibus aptior. Et ipsa tamen pectitur ferreis hamis, donec omnis membrana decorticetur, Plin. l. 19. c. 1. De quo eius in lucernis usu, Moreti auctor,Et producit acu stupas hnmore carentes.Graeci dicunt προωθεῖςθαι ἐλλύχνιον, προβύειν λύχνον et προμύττειν, uti vidimus supra, in voce Myxa. Sed et stuppa com ponendis in navi vasis plerumque interponebatur. Servius; Stipant, densant. translatio est a navibus, in quibus stuppa interponitur vasis, quam stipam dicunt. Ubi tamen in eo errat, quod stuppam cum stipa confundit, vide in hac voce. Porro rimae navium stuppâ stipabantur, unde et stupare hodieque obturare Gallis dicitur. Vide Salmas. ad Tertullian. de Pallio c. 3. Eiusdem usum, in Pontificum Romanor. inauguratione, indigitavimus supra, ubi de Pontisicalibus ceremoniis. Suppliciis etiam adhiberi consuevisse, iis praesertim, quibus igni ves fumô rei necantur, notum etc. Hinc Stuppacium, apud Auctorem de Vita Erem. Tom. I. Operum S. Augustini c. 20. i. e. pannus ex stuppis confectus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.